- HARLAEUS Christophorus
- HARLAEUS ChristophorusPraeses Parlamenti Parisiensis, sec. praet: celeberrimus. Inter Dominos de Harlay primus legitur Steph. A. C. 1250. cuius pronepoti Philipberto illam avitam Baroniam in Burgundia ademit Ioh. Dux Burgundiae, quod Regi Franciae adstitisset. Quare posteri, Domini de Granvilliers, Nogent, Sancy et Cesy dicit sunt: inter quos Ludovic. superioris sec. principio, inter plures, filios tres habuit, totidem linearum auctores. A'Christophoro enim praefato, descendunt Comites de Beaumont: a Roberto, Domini de Sancy et Barones de Montglat; a Ludovico; Domini de Chanvalon, qui postea Marchiones de Breval, appellari meruêrunt. Et quidem Bellimontios Comites quod attinet, Christophorus aliquoties dictus, Dn. de Beaumont (qui Obiit A. C. 1572.) ex Catharina du Val, pater fuit Achillis de Harlay, Com. de Beaumont, cui ex Cathar. de Thou filia Thuani Domini da Bonneûil, natus Christophorus, Decessit A. C. 1615. relicto, ex Anna de Rabot d'Illins, fil. Achille, quo et Mariâ de Bellieure nati sunt Achilles et Magdalena de Harlay. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europ. Part. II. p. 104. Nec non supra Christophorus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.